Psalm 119 Latin 1(118-1) aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 2(118-2) beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum 3(118-3) nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt 4(118-4) tu mandasti praecepta tua custodire nimis 5(118-5) utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua 6(118-6) tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua 7(118-7) confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae 8(118-8) praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis 9(118-9) beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua 10(118-10) in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis 11(118-11) in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi 12(118-12) benedictus tu Domine doce me praecepta tua 13(118-13) in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui 14(118-14) in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis 15(118-15) in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas 16(118-16) iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua 17(118-17) gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua 18(118-18) revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua 19(118-19) advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua 20(118-20) desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore 21(118-21) increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis 22(118-22) aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi 23(118-23) etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua 24(118-24) sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei 25(118-25) deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum 26(118-26) vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam 27(118-27) viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis 28(118-28) destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum 29(118-29) viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi 30(118-30) viam fidei elegi iudicia tua proponebam 31(118-31) adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me 32(118-32) viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum 33(118-33) he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium 34(118-34) doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde 35(118-35) deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 36(118-36) inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam 37(118-37) averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me 38(118-38) suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum 39(118-39) averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona 40(118-40) ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me 41(118-41) vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum 42(118-42) et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo 43(118-43) et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi 44(118-44) et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra 45(118-45) et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi 46(118-46) et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar 47(118-47) et delectabor in mandatis tuis quae dilexi 48(118-48) et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis 49(118-49) zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti 50(118-50) haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me 51(118-51) superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi 52(118-52) recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum 53(118-53) horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam 54(118-54) carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae 55(118-55) recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam 56(118-56) hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi 57(118-57) heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum 58(118-58) deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum 59(118-59) recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua 60(118-60) festinavi et non neglexi custodire mandata tua 61(118-61) funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus 62(118-62) medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae 63(118-63) particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua 64(118-64) misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me 65(118-65) teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum 66(118-66) bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi 67(118-67) antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi 68(118-68) bonus tu et beneficus doce me praecepta tua 69(118-69) adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua 70(118-70) incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar 71(118-71) bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua 72(118-72) melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti 73(118-73) ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua 74(118-74) qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi 75(118-75) scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me 76(118-76) sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo 77(118-77) veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea 78(118-78) confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis 79(118-79) revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum 80(118-80) fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar 81(118-81) caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi 82(118-82) consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me 83(118-83) et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus 84(118-84) quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium 85(118-85) foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam 86(118-86) omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi 87(118-87) paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua 88(118-88) secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui 89(118-89) lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo 90(118-90) in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat 91(118-91) iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi 92(118-92) nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea 93(118-93) in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me 94(118-94) tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi 95(118-95) me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo 96(118-96) omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis 97(118-97) mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea 98(118-98) super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi 99(118-99) super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea 100(118-100) super senes intellexi quia praecepta tua servavi 101(118-101) ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua 102(118-102) a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me 103(118-103) quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo 104(118-104) praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii 105(118-105) nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae 106(118-106) iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae 107(118-107) adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum 108(118-108) voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me 109(118-109) anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus 110(118-110) posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi 111(118-111) hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt 112(118-112) inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem 113(118-113) samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi 114(118-114) protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi 115(118-115) recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei 116(118-116) confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea 117(118-117) auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter 118(118-118) abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum 119(118-119) quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua 120(118-120) horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui 121(118-121) ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me 122(118-122) sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi 123(118-123) oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae 124(118-124) fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me 125(118-125) servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua 126(118-126) tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam 127(118-127) propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium 128(118-128) propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui 129(118-129) fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea 130(118-130) ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos 131(118-131) os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam 132(118-132) respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum 133(118-133) gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati 134(118-134) redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua 135(118-135) vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua 136(118-136) rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam 137(118-137) sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum 138(118-138) praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis 139(118-139) consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei 140(118-140) probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum 141(118-141) parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus 142(118-142) iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas 143(118-143) tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea 144(118-144) iusta testimonia tua semper doce me et vivam 145(118-145) coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam 146(118-146) invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua 147(118-147) surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans 148(118-148) praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis 149(118-149) vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me 150(118-150) adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt 151(118-151) prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas 152(118-152) a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea 153(118-153) res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus 154(118-154) iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me 155(118-155) longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt 156(118-156) misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me 157(118-157) multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi 158(118-158) vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt 159(118-159) vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me 160(118-160) caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae 161(118-161) sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum 162(118-162) gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa 163(118-163) mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi 164(118-164) septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae 165(118-165) pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum 166(118-166) expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci 167(118-167) custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis 168(118-168) custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo 169(118-169) thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me 170(118-170) veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me 171(118-171) fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua 172(118-172) loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta 173(118-173) sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi 174(118-174) desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea 175(118-175) vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi 176(118-176) erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus |