Psalmi 118
Psalm 118 Latin
1(117-1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

2(117-2) dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius

3(117-3) dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius

4(117-4) dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius

5(117-5) cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus

6(117-6) Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo

7(117-7) Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me

8(117-8) melius est sperare in Domino quam sperare in homine

9(117-9) melius est sperare in Domino quam sperare in principibus

10(117-10) omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas

11(117-11) circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas

12(117-12) circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas

13(117-13) inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me

14(117-14) fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem

15(117-15) vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum

16(117-16) dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem

17(117-17) non moriar sed vivam et narrabo opera Domini

18(117-18) corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me

19(117-19) aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino

20(117-20) haec est porta Domini iusti intrabunt in eam

21(117-21) confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

22(117-22) lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli

23(117-23) a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris

24(117-24) haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea

25(117-25) obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro

26(117-26) benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini

27(117-27) Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris

28(117-28) Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te

29(117-29) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 117
Top of Page
Top of Page