Psalm 78 Latin 1(77-3) quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis 2(77-4) non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit 3(77-5) statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos 4(77-6) ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis 5(77-7) ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant 6(77-8) ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius 7(77-9) filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli 8(77-10) non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi 9(77-11) et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis 10(77-12) coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos 11(77-13) divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum 12(77-14) et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis 13(77-15) scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis 14(77-16) et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas 15(77-17) et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio 16(77-18) et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae 17(77-19) et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine 18(77-20) ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo 19(77-21) ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel 20(77-22) quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius 21(77-23) et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit 22(77-24) et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis 23(77-25) panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem 24(77-26) abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum 25(77-27) et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata 26(77-28) et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius 27(77-29) et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 28(77-30) non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum 29(77-31) furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit 30(77-32) in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius 31(77-33) et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter 32(77-34) si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum 33(77-35) et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum 34(77-36) et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 35(77-37) cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius 36(77-38) ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum 37(77-39) sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens 38(77-40) quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine 39(77-41) et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt 40(77-42) non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante 41(77-43) qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos 42(77-44) qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent 43(77-45) qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos 44(77-46) qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae 45(77-47) qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore 46(77-48) qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus 47(77-49) qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum 48(77-50) munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit 49(77-51) et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham 50(77-52) et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto 51(77-53) et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare 52(77-54) et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem 53(77-55) et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel 54(77-56) et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 55(77-57) et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis 56(77-58) et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt 57(77-59) audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel 58(77-60) et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines 59(77-61) tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis 60(77-62) et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit 61(77-63) iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit 62(77-64) sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae 63(77-65) et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini 64(77-66) et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos 65(77-67) et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit 66(77-68) sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 67(77-69) et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum 68(77-70) et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum 69(77-71) ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius 70(77-72) qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit 71(78-1) canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum 72(78-2) dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae |