Psalm 79 Latin 1(78-3) effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret 2(78-4) facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt 3(78-5) usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus 4(78-6) effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt 5(78-7) quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt 6(78-8) ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis 7(78-9) auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum 8(78-10) quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est 9(78-11) ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus 10(78-12) et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine 11(78-13) nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas 12(79-1) victori pro liliis testimonii Asaph canticum 13(79-2) qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere |