Psalm 18 Latin 1(17-1) victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait (17-2) diligam te Domine fortitudo mea 2(17-3) Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus 3(17-4) laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 4(17-5) circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me 5(17-6) funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis 6(17-7) in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius 7(17-8) commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est 8(17-9) ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo 9(17-10) inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 10(17-11) et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti 11(17-12) posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris 12(17-13) prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis 13(17-14) et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis 14(17-15) et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos 15(17-16) et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui 16(17-17) misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis 17(17-18) liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant 18(17-19) praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum 19(17-20) et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei 20(17-21) retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi 21(17-22) quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo 22(17-23) omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me 23(17-24) et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea 24(17-25) et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius 25(17-26) cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages 26(17-27) cum electo electus eris et cum perverso pervertes 27(17-28) quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis 28(17-29) quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas 29(17-30) in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum 30(17-31) Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 31(17-32) quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 32(17-33) Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam 33(17-34) coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me 34(17-35) docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea 35(17-36) dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me 36(17-37) dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei 37(17-38) persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos 38(17-39) caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis 39(17-40) accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me 40(17-41) inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti 41(17-42) clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 42(17-43) delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos 43(17-44) salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium 44(17-45) populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi 45(17-46) filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis 46(17-47) vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae 47(17-48) Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis 48(17-49) et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me 49(17-50) propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo 50(17-51) magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum |