Psalm 19 Latin 1(18-1) victori canticum David (18-2) caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum 2(18-3) dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam 3(18-4) non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum 4(18-5) in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum 5(18-6) soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam 6(18-7) a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius 7(18-8) lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis 8(18-9) praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos 9(18-10) timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis 10(18-11) desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem 11(18-12) unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus 12(18-13) errores quis intelleget ab occultis munda me 13(18-14) a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo 14(18-15) sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus |