Psalm 89 Latin 1(88-1) eruditionis Aethan Ezraitae (88-2) misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo 2(88-3) quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis 3(88-4) percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo 4(88-5) usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper 5(88-6) confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum 6(88-7) quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei 7(88-8) Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt 8(88-9) Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo 9(88-10) tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis 10(88-11) tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos 11(88-12) tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti 12(88-13) aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt 13(88-14) tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua 14(88-15) iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam 15(88-16) beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt 16(88-17) in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 17(88-18) quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum 18(88-19) quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro 19(88-20) tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo 20(88-21) inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum 21(88-22) cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum 22(88-23) non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum 23(88-24) sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam 24(88-25) veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius 25(88-26) et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 26(88-27) ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae 27(88-28) ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae 28(88-29) in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit 29(88-30) et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli 30(88-31) si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 31(88-32) si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint 32(88-33) visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum 33(88-34) misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea 34(88-35) non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo 35(88-36) semel iuravi in sancto meo ne David mentiar 36(88-37) semen eius in sempiternum erit 37(88-38) et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper 38(88-39) tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum 39(88-40) adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius 40(88-41) dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem 41(88-42) diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis 42(88-43) elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius 43(88-44) avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio 44(88-45) quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti 45(88-46) adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna 46(88-47) usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua 47(88-48) memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum 48(88-49) quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper 49(88-50) ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua 50(88-51) recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum 51(88-52) quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui 52(88-53) benedictus Dominus in sempiternum amen et amen |