Psalm 90 Latin 1(89-1) oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione 2(89-2) antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es 3(89-3) convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam 4(89-4) quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna 5(89-5) percutiente te eos somnium erunt 6(89-6) mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur 7(89-7) consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus 8(89-8) posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui 9(89-9) omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens 10(89-10) dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus 11(89-11) quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam 12(89-12) ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti 13(89-13) revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis 14(89-14) imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris 15(89-15) laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala 16(89-16) appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum 17(89-17) et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma |