Psalm 91 Latin 1(90-1) qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur 2(90-2) dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum 3(90-3) quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum 4(90-4) in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis 5(90-5) scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 6(90-6) a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie 7(90-7) cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 8(90-8) verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes 9(90-9) tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum 10(90-10) non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo 11(90-11) quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 12(90-12) in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus 13(90-13) super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem 14(90-14) quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum 15(90-15) invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo 16(90-16) longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum |