Proverbs 14 Latin 1sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus 2ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via 3in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos 4ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis 5testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus 6quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis 7vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae 8sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans 9stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia 10cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus 11domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt 12est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem 13risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat 14viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus 15innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos 16sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit 17inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est 18possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam 19iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum 20etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi 21qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit 22errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona 23in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas 24corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia 25liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis 26in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes 27timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis 28in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis 29qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam 30vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia 31qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis 32in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua 33in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet 34iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum 35acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit |