Proverbia 13
Proverbs 13 Latin
1filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur

2de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua

3qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala

4vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur

5verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur

6iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat

7est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit

8redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet

9lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur

10inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia

11substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur

12spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens

13qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur

14lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis

15doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago

16astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam

17nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas

18egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur

19desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala

20qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis

21peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona

22bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris

23multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio

24qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit

25iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Proverbs 12
Top of Page
Top of Page