Psalm 105 Latin 1(103-35) deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino 2(104-1) alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius 3(104-2) canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius 4(104-3) exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum 5(104-4) quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter 6(104-5) recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius 7(104-6) semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 8(104-7) ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 9(104-8) recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes 10(104-9) quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac 11(104-10) et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum 12(104-11) dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 13(104-12) cum essent viri pauci modici et advenae in ea 14(104-13) et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum 15(104-14) non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges 16(104-15) nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere 17(104-16) et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit 18(104-17) misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph 19(104-18) adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius 20(104-19) usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum 21(104-20) misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum 22(104-21) posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua 23(104-22) ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret 24(104-23) et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham 25(104-24) et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius 26(104-25) convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius 27(104-26) misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi 28(104-27) posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham 29(104-28) misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius 30(104-29) commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 31(104-30) ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum 32(104-31) dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum 33(104-32) dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum 34(104-33) et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum 35(104-34) dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 36(104-35) et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum 37(104-36) et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum 38(104-37) et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 39(104-38) laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos 40(104-39) expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte 41(104-40) petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos 42(104-41) aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina 43(104-42) quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo 44(104-43) et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos 45(104-44) et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt |