Job 33
Job 33 Latin
1audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta

2ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis

3simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur

4spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me

5si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste

6ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum

7verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis

8dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi

9mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me

10quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi

11posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas

12hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine

13adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi

14semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit

15per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo

16tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam

17ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia

18eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium

19increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit

20abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis

21tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur

22adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis

23si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem

24miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier

25consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae

26deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam

27respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi

28liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret

29ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos

30ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium

31adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar

32si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum

33quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Job 32
Top of Page
Top of Page