Job 31 Latin 1pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine 2quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis 3numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam 4nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat 5si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus 6adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam 7si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula 8seram et alius comedat et progenies mea eradicetur 9si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum 10scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii 11hoc enim nefas est et iniquitas maxima 12ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina 13si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me 14quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi 15numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus 16si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci 17si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea 18quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum 19si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem 20si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est 21si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem 22umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur 23semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui 24si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea 25si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea 26si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare 27et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo 28quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum 29si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum 30non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius 31si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur 32foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit 33si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam 34si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium 35quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat 36ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi 37per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum 38si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent 39si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi 40pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob |