Psalm 37 Latin 1(36-1) David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem 2(36-2) quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent 3(36-3) beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide 4(36-4) et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 5(36-5) gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet 6(36-6) et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem 7(36-7) deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat 8(36-8) he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias 9(36-9) quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram 10(36-10) vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet 11(36-11) mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 12(36-12) zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis 13(36-13) Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius 14(36-14) heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via 15(36-15) gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur 16(36-16) teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae 17(36-17) quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus 18(36-18) ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit 19(36-19) non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 20(36-20) caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur 21(36-21) lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit 22(36-22) quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt 23(36-23) mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet 24(36-24) cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius 25(36-25) nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem 26(36-26) tota die donat et commodat et semen eius in benedictione 27(36-27) samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno 28(36-28) quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit 29(36-29) iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam 30(36-30) fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 31(36-31) lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius 32(36-32) sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum 33(36-33) Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur 34(36-34) coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis 35(36-35) res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem 36(36-36) et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus 37(36-37) sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax 38(36-38) iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit 39(36-39) thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis 40(36-40) et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo |