Psalmi 36
Psalm 36 Latin
1(35-1) pro victoria servi Domini David (35-2) dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius

2(35-3) quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum

3(35-4) verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere

4(35-5) iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet

5(35-6) Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes

6(35-7) iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine

7(35-8) quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt

8(35-9) inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos

9(35-10) quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen

10(35-11) adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde

11(35-12) ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat

12(35-13) ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 35
Top of Page
Top of Page