Psalm 68 Latin 1(67-3) sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei 2(67-4) iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia 3(67-5) cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo 4(67-6) patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo 5(67-7) Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus 6(67-8) Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper 7(67-9) terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel 8(67-10) pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti 9(67-11) animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus 10(67-12) Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae 11(67-13) reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia 12(67-14) si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri 13(67-15) cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon 14(67-16) mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis 15(67-17) quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper 16(67-18) currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto 17(67-19) ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum 18(67-20) benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper 19(67-21) Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus 20(67-22) verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis 21(67-23) dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris 22(67-24) ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso 23(67-25) viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto 24(67-26) praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum 25(67-27) in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel 26(67-28) ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali 27(67-29) praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis 28(67-30) de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera 29(67-31) increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt 30(67-32) offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo 31(67-33) regna terrae cantate Deo canite Domino semper 32(67-34) qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis 33(67-35) date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis 34(67-36) terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus 35(68-1) victori pro liliis David (68-2) salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam |