Proverbs 20 Latin 1luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens 2sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam 3honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis 4propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei 5sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud 6multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet 7iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet 8rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo 9quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato 10pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum 11ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius 12aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque 13noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus 14malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur 15est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae 16tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo 17suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo 18cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella 19ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis 20qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris 21hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit 22ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te 23abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona 24a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam 25ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare 26dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem 27lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris 28misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius 29exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities 30livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris |