Job 22 Latin 1respondens autem Eliphaz Themanites dixit 2numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae 3quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua 4numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium 5et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas 6abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus 7aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem 8in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam 9viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti 10propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita 11et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum 12an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur 13et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat 14nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat 15numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui 16qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum 17qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum 18cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me 19videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos 20nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis 21adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos 22suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo 23si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo 24dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos 25eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi 26tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam 27rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes 28decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen 29qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur 30salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum |