Job 23 Latin 1respondens autem Iob dixit 2nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum 3quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius 4ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus 5ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi 6nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat 7proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum 8si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum 9si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum 10ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit 11vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea 12a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius 13ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit 14cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei 15et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor 16Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me 17non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo |