Psalmi 73
Psalm 73 Latin
1(72-3) quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns

2(72-4) quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum

3(72-5) in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur

4(72-6) ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi

5(72-7) processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis

6(72-8) inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes

7(72-9) posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra

8(72-10) propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis

9(72-11) et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso

10(72-12) ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias

11(72-13) ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas

12(72-14) et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis

13(72-15) dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui

14(72-16) et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis

15(72-17) donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum

16(72-18) verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum

17(72-19) quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint

18(72-20) quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges

19(72-21) quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans

20(72-22) et ego insipiens et nescius

21(72-23) quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum

22(72-24) et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me

23(72-25) quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra

24(72-26) consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum

25(72-27) quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te

26(72-28) mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas

27(73-1) eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae

28(73-2) recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 72
Top of Page
Top of Page