Psalmi 74
Psalm 74 Latin
1(73-3) sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario

2(73-4) fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum

3(73-5) manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures

4(73-6) et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt

5(73-7) miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui

6(73-8) dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra

7(73-9) signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo

8(73-10) usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem

9(73-11) quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume

10(73-12) Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae

11(73-13) tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis

12(73-14) tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum

13(73-15) tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia

14(73-16) tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem

15(73-17) tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti

16(73-18) memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum

17(73-19) ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum

18(73-20) respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae

19(73-21) ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum

20(73-22) surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die

21(73-23) ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter

22(74-1) victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici (74-2) confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua

23(74-3) cum accepero tempus ego iustitias iudicabo

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 73
Top of Page
Top of Page