Psalm 75 Latin 1(74-4) dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper 2(74-5) dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu 3(74-6) nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri 4(74-7) quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium 5(74-8) sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit 6(74-9) quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae 7(74-10) ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob 8(74-11) et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti 9(75-1) victori in psalmis canticum Asaph carminis (75-2) cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius 10(75-3) et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion |