Psalm 72 Latin 1(71-3) adsument montes pacem populo et colles iustitiam 2(71-4) iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem 3(71-5) et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum 4(71-6) descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram 5(71-7) germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna 6(71-8) et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae 7(71-9) ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent 8(71-10) reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent 9(71-11) et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei 10(71-12) quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor 11(71-13) parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit 12(71-14) ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius 13(71-15) et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei 14(71-16) erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae 15(71-17) erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum 16(71-18) benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus 17(71-19) et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen 18(71-20) conpletae sunt orationes David filii Iesse 19(72-1) canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde 20(72-2) mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei |