Psalm 44 Latin 1(43-1) pro victoria filiorum Core eruditionis 2(43-2) Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis 3(43-3) tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos 4(43-4) non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi 5(43-5) tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob 6(43-6) in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros 7(43-7) non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me 8(43-8) quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti 9(43-9) in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper 10(43-10) verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris 11(43-11) vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos 12(43-12) dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos 13(43-13) vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum 14(43-14) posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro 15(43-15) posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus 16(43-16) tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me 17(43-17) a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris 18(43-18) omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo 19(43-19) non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua 20(43-20) quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis 21(43-21) si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum 22(43-22) numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis 23(43-23) consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum 24(43-24) quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras 25(43-25) quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster 26(43-26) surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam |