Proverbia 16
Proverbs 16 Latin
1hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam

2omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus

3revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae

4universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum

5abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens

6misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo

7cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem

8melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate

9cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius

10divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius

11pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi

12abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium

13voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur

14indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam

15in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus

16posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento

17semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam

18contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus

19melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis

20eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est

21qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet

22fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas

23cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam

24favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum

25est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem

26anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum

27vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit

28homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes

29vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam

30qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum

31corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur

32melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium

33sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Proverbs 15
Top of Page
Top of Page