Luke 8 Latin 1et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
2et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant
3et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis 4cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem 5exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud 6et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem 7et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud 8et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat 9interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola 10quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant 11est autem haec parabola semen est verbum Dei 12qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant 13nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt 14quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum 15quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia 16nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen 17non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat 18videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo 19venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba 20et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre 21qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt 22factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt 23navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur 24accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas 25dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei 26enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam 27et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis 28is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas 29praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta 30interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum 31et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent 32erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos 33exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est 34quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas 35exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt 36nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione 37et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est 38et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens 39redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus 40factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum 41et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius 42quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur 43et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari 44accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius 45et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit 46et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse 47videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit 48at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace 49adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum 50Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit 51et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae 52flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit 53et deridebant eum scientes quia mortua esset 54ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge 55et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare 56et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat |