Lamentationes 5
Lamentations 5 Latin
1recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum

2hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos

3pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae

4aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus

5cervicibus minabamur lassis non dabatur requies

6Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane

7patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus

8servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum

9in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto

10pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis

11mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda

12principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt

13adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt

14senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium

15defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster

16cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus

17propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri

18propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo

19tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione

20quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum

21converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio

22sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Lamentations 4
Top of Page
Top of Page