Ecclesiastes 7
Ecclesiastes 7 Latin
1(7-2) melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis

2(7-3) melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit

3(7-4) melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis

4(7-5) cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia

5(7-6) melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi

6(7-7) quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas

7(7-8) calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius

8(7-9) melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante

9(7-10) ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

10(7-11) ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio

11(7-12) utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem

12(7-13) sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo

13(7-14) considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit

14(7-15) in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias

15(7-16) haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua 16(7-17) noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas 17(7-18) ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo 18(7-19) bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit

19(7-20) sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis 20(7-21) non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet 21(7-22) sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi 22(7-23) scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis

23(7-24) cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me 24(7-25) multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam 25(7-26) lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium 26(7-27) et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa

27(7-28) ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem 28(7-29) quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni 29(7-30) solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Ecclesiastes 6
Top of Page
Top of Page