Acts 20 Latin 1postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
2cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
3ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
4comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
5hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
6nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem 7in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem 8erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati 9sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus 10ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est 11ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est 12adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime 13nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus 14cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen 15et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum 16proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis 17a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae 18qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim 19serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum 20quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos 21testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum 22et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans 23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent 24sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei 25et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei 26quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium 27non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis 28adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo 29ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi 30et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se 31propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum 32et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus 33argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi 34ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae 35omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere 36et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit 37magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum 38dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem |