Proverbs 25 Latin 1haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda 2gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem 3caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile 4aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum 5aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius 6ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris 7melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe 8quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum 9causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles 10ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset 11mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo 12inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem 13sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit 14nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens 15patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam 16mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud 17subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te 18iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum 19dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae 20et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo 21si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere 22prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi 23ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem 24melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi 25aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua 26fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio 27sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria 28sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum |