John 9 Latin 1et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
2et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
3respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
4me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
5quamdiu in mundo sum lux sum mundi
6haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
7et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
8itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
9alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
10dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
11respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
12dixerunt ei ubi est ille ait nescio 13adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat 14erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius 15iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video 16dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis 17dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est 18non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat 19et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt 20responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est 21quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur 22haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret 23propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate 24vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est 25dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video 26dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos 27respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri 28maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus 29nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit 30respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos 31scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit 32a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati 33nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam 34responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras 35audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei 36respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum 37et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est 38at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum 39dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant 40et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus 41dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet |