Psalm 139 Latin 1(138-1) pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti 2(138-2) tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam 3(138-3) intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti 4(138-4) et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea 5(138-5) ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam 6(138-6) super me est scientia et excelsior est non potero ad eam 7(138-7) quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam 8(138-8) si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades 9(138-9) si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris 10(138-10) etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua 11(138-11) si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me 12(138-12) nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux 13(138-13) quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae 14(138-14) confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis 15(138-15) non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae 16(138-16) informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis 17(138-17) mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum 18(138-18) dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum 19(138-19) si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me 20(138-20) qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui 21(138-21) nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui 22(138-22) perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 23(138-23) scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas 24(138-24) et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna |