Psalm 140 Latin 1(139-1) pro victoria canticum David 2(139-2) erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me 3(139-3) qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis 4(139-4) exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper 5(139-5) custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos 6(139-6) absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper 7(139-7) dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae 8(139-8) Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli 9(139-9) ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper 10(139-10) amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos 11(139-11) cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant 12(139-12) vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu 13(139-13) scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum |