Proverbia 5
Proverbs 5 Latin
1fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam

2ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent

3favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius

4novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps

5pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant

6per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles

7nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei

8longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius

9ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli

10ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena

11et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas

12cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum

13nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam

14paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae

15bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui

16deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide

17habeto eas solus nec sint alieni participes tui

18sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae

19cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter

20quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius

21respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat

22iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur

23ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Proverbs 4
Top of Page
Top of Page