Proverbs 1 Latin 1parabolae Salomonis filii David regis Israhel 2ad sciendam sapientiam et disciplinam 3ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem 4ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus 5audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit 6animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum 7timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt 8audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae 9ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo 10fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas 11si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra 12degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum 13omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis 14sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum 15fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum 16pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem 17frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum 18ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas 19sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt 20sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam 21in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens 22usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam 23convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea 24quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret 25despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis 26ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit 27cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia 28tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me 29eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint 30nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae 31comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur 32aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos 33qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato |