Job 8 Latin 1respondens autem Baldad Suites dixit 2usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui 3numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est 4etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae 5tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus 6si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae 7in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis 8interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam 9hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram 10et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia 11numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua 12cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit 13sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit 14non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius 15innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget 16humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur 17super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur 18si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te 19haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur 20Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis 21donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo 22qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet |