Ad Timotheum II 2
2 Timothy 2 Latin
1tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu 2et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere 3labora sicut bonus miles Christi Iesu 4nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit 5nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit 6laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere 7intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum

8memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum 9in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum 10ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti

11fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus

12si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos

13si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest

14haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium 15sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis 16profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem 17et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus 18qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem 19sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini

20in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam 21si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum 22iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro 23stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites 24servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem 25cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem 26et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
2 Timothy 1
Top of Page
Top of Page