2 Timothy 3 Latin 1hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
2et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
3sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
4proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
5habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita
6ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
7semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
8quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
9sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit 10tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam 11persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus 12et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur 13mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes 14tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris 15et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu 16omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia 17ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus |