Psalm 9 Latin 1victori pro morte filii canticum David (9-2) confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua 2(9-3) laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi 3(9-4) cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua 4(9-5) fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae 5(9-6) increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter 6(9-7) conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis 7(9-8) Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum 8(9-9) et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus 9(9-10) et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia 10(9-11) et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine 11(9-12) cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius 12(9-13) quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum 13(9-14) misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis 14(9-15) qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion 15(9-16) exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum 16(9-17) agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno 17(9-18) convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum 18(9-19) quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum 19(9-20) surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam 20(9-21) pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper |