Psalm 10 Latin 1(9-22) quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae 2(9-23) in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt 3(9-24) quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi 4(9-25) blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret 5(9-26) nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit 6(9-27) loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo 7(9-28) maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas 8(9-29) sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem 9(9-30) oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum 10(9-31) et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter 11(9-32) dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum 12(9-33) surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum 13(9-34) quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat 14(9-35) vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor 15(9-36) contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies 16(9-37) Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius 17(9-38) desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua 18(9-39) ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra |