Psalmi 11
Psalm 11 Latin
1(10-1) victori David (10-2) in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis

2(10-3) quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde

3(10-4) quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est

4(10-5) Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum

5(10-6) Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius

6(10-7) pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

7(10-8) quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum

Latin: Biblia Sacra Vulgata
Versification coordinated with KJV

Bible Hub
Psalm 10
Top of Page
Top of Page