Psalm 8 Latin 1victori pro torcularibus canticum David (8-2) Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos 2(8-3) ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor 3(8-4) videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti 4(8-5) quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum 5(8-6) minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum 6(8-7) dabis ei potestatem super opera manuum tuarum 7(8-8) cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri 8(8-9) aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti 9(8-10) Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra |