Luke 5 Latin 1factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth
2et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia
3ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas
4ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam
5et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete
6et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum
7et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur
8quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine
9stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant
10similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens
11et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum 12et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare 13et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo 14et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis 15perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis 16ipse autem secedebat in deserto et orabat 17et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos 18et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum 19et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum 20quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua 21et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus 22ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris 23quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula 24ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam 25et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum 26et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie 27et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me 28et relictis omnibus surgens secutus est eum 29et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes 30et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis 31et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent 32non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam 33at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt 34quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare 35venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus 36dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo 37et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt 38sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur 39et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est |