Job 27 Latin 1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit 2vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam 3quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis 4non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium 5absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea 6iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea 7sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus 8quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius 9numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia 10aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore 11docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam 12ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini 13haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient 14si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane 15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt 16si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta 17praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet 18aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum 19dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet 20adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas 21tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo 22et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet 23stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius |