Job 12 Latin 1respondens autem Iob dixit 2ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia 3et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat 4qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas 5lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum 6abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum 7nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi 8loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris 9quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit 10in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis 11nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem 12in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia 13apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam 14si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat 15si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram 16apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur 17adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem 18balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum 19ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat 20commutans labium veracium et doctrinam senum auferens 21effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans 22qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis 23qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet 24qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium 25palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios |