Psalm 145 Latin 1(143-15) beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus 2(144-1) hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra 3(144-2) beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter 4(144-3) gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio 5(144-4) deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt 6(144-5) he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar 7(144-6) vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo 8(144-7) zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt 9(144-8) heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis 10(144-9) teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius 11(144-10) ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi 12(144-11) caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur 13(144-12) lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius 14(144-13) mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione 15(144-14) samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes 16(144-15) ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo 17(144-16) fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione 18(144-17) sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 19(144-18) coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate 20(144-19) res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos 21(144-20) sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret |