Psalm 144 Latin 1(142-12) et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus 2(143-1) David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum 3(143-2) misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi 4(143-3) Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum 5(143-4) homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens 6(143-5) Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 7(143-6) mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos 8(143-7) extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum 9(143-8) quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 10(143-9) Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi 11(143-10) qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo 12(143-11) libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 13(143-12) ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi 14(143-13) promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris 15(143-14) tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris |