Mark 9 Latin 1(8-39) et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute 2(9-1) et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis 3(9-2) et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere 4(9-3) et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu 5(9-4) et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum 6(9-5) non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti 7(9-6) et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum 8(9-7) et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum 9(9-8) et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit 10(9-9) et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit 11(9-10) et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum 12(9-11) qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur 13(9-12) sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo 14(9-13) et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis 15(9-14) et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum 16(9-15) et interrogavit eos quid inter vos conquiritis 17(9-16) et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum 18(9-17) qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt 19(9-18) qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me 20(9-19) et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans 21(9-20) et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia 22(9-21) et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri 23(9-22) Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti 24(9-23) et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam 25(9-24) et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum 26(9-25) et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est 27(9-26) Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit 28(9-27) et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum 29(9-28) et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio 30(9-29) et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire 31(9-30) docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget 32(9-31) at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare 33(9-32) et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis 34(9-33) at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior 35(9-34) et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister 36(9-35) et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis 37(9-36) quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit 38(9-37) respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum 39(9-38) Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me 40(9-39) qui enim non est adversum vos pro vobis est 41(9-40) quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam 42(9-41) et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur 43(9-42) et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem 44(9-43) ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 45(9-44) et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis 46(9-45) ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 47(9-46) quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis 48(9-47) ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 49(9-48) omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur 50(9-49) bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos |