1 Corinthians 3 Latin 1et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
2lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
3cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
4cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus 5ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit 6ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit 7itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus 8qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem 9Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis 10secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet 11fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus 12si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam 13uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit 14si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet 15si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem 16nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis 17si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos 18nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens 19sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 20et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt 21itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt 22sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt 23vos autem Christi Christus autem Dei |